Te Deum (Lebaillif) : Text und Noten

Paul Lebaillif

Paul Lebaillif

Passionné de musique et de liturgique, chef de chœur et compositeur de chants polyphoniques.

Toutes ses partitions sur ParFreeTion ↗
Liturgischer Moment
Action de grâce

Text

Refrain
Te Deum laudamus, te Deum confitemur
Te, aeternum Patris omnis terra veneratur.

1.
Tibi omnes angeli,
Tibi caeli et universae potestates,
Tibi cherubim et seraphim,
Incessabili voce proclamant :
« Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae. »

2.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus
laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis;
venerandum tuum verum et unicum Filium ;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

3.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
Non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
Aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
In gloria Patris.

4.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
Quos pretioso sanguine redemisti
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
Et benedic hereditati tuae.
Et rege eos
Et extolle illos usque in aeternum.

5.
Per singulos dies benedicimus te ;
Et laudamus nomen tuum in saeculum,
Et in saeculum
saeculi.
Dignare, Domine, die isto
Sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
Miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi :
Non confundar in aeternum.

Coda
In te Domine speravi
non confundar in aeternum, in aeternum.

Text: Paul Lebaillif. Wiedergabe unter Lizenz (SECLI / Vereinbarung mit dem Verlag).

Le mot du compositeur

Le mot du compositeur

« A l'occasion de la naissance d’Étienne »

Wo er in der Feier zu platzieren ist

Dieser Gesang findet seinen natürlichen Platz während der Action de grâce.

Häufig gestellte Fragen

Zu welchem Zeitpunkt der Messe wird „Te Deum (Lebaillif)" gesungen?

„Te Deum (Lebaillif)" ist ein Gesang zur Action de grâce: Er begleitet diesen Moment der Feier.

Wer hat „Te Deum (Lebaillif)" komponiert?

Paul Lebaillif.

Wo findet man die Noten zu „Te Deum (Lebaillif)"?

Télécharger la partition gratuite : ParFreeTion. Partition mise à disposition librement par le compositeur sur ParFreeTion.

Autres chants de Paul Lebaillif