Credo in unum deum III : lyrics and score

Composer
Inconnu

Lyrics

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium, et invisibílium.
Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum.
Et vitam ventúri sǽculi. Amen.

Text: Inconnu. Reproduced under licence (SECLI / publisher agreement).

Frequently asked questions

Who composed « Credo in unum deum III »?

Inconnu.

Where to find the sheet music for « Credo in unum deum III »?

Pas de lien direct : cette page propose une recherche Google ciblée sur Chantons en Église, qui vend des partitions liturgiques officielles et où il est peut-être référencé.

Autres chants de Inconnu

← All scores